|
|
|
|
Stuprum committit qui liberam
mulierem consuetudinis causa, non matrimonii
continent, excepta videlicet concubina (…) Stuprum
in vidua vel virgine vel puero committitur
(Modestino)
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Pudicitiae eius famam nihil
quidem praeter Nicomedis contubernium laesit,
graui tamen et perenni obprobrio et ad omnium
conuicia exposito. Omitto Calui Licini
notissimos uersus:
Bithynia
quicquid et paedicator Caesaris umquam habuit.
Praetereo actiones Dolabellae et Curionis patris,
in quibus eum Dolabella paelicem reginae,
spondam interiorem regiae lecticae, at
Curio stabulum Nicomedis et Bithynicum
fornicem dicunt. Missa etiam facio edicta
Bibuli, quibus proscripsit collegam suum
Bithynicam reginam, eique antea regem fuisse
cordi, nunc esse regnum. (…) Gallico denique
triumpho milites eius inter cetera carmina,
qualia currum prosequentes ioculariter canunt,
etiam illud uulgatissimum pronuntiauerunt:
Gallias Caesar subegit, Nicomedes Caesarem: ecce
Caesar nunc triumphat qui subegit Gallias,
Nicomedes non triumphat qui subegit Caesarem.
Pronum et sumptuosum in libidines fuisse
constans opinio est, plurimasque et illustres
feminas corrupisse, in quibus Postumiam Serui
Sulpici, Lolliam Auli Gabini, Tertullam Marci
Crassi, etiam Cn. Pompei Muciam (…). Ne
prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse
uel hoc disticho apparet iactato aeque a
militibus per Gallicum triumphum: urbani,
seruate uxores: moechum caluom adducimus.
Aurum in Gallia effutuisti, hic sumpsisti mutuum.
Dilexit et reginas, inter quas Eunoen Mauram
Bogudis uxorem, cui maritoque eius plurima et
immensa tribuit, ut Naso scripsit; sed maxime
Cleopatram (…)
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Prima iuventa variorum dedecorum
infamiam subiit. Sextus Pompeius ut effeminatum
insectatus est; M. Antonius adoptionem avunculi
stupro meritum; item L. Marci frater, quasi
pudicitiam delibatam a Caesare Aulo etiam Hirtio
in Hispania trecentis milibus nummum
substraverit solitusque sit crura suburere nuce
ardenti, quo mollior pilus surgeret. Sed et
populus quondam universus ludorum die et accepit
in contumeliam eius et adsensu maximo
conprobavit versum in scaena pronuntiatum de
gallo Matris Deum tympanizante: "Videsne, ut
cinaedus orbem digito temperat?"
|
|
|
|
|
|
|
|
|
|
Quod numquam maribus
iunctam te, Bassa, uidebam
quodque tibi
moechum fabula nulla dabat,
omne sed
officium circa te semper obibat
turba tui sexus,
non adeunte uiro,
esse uidebaris,
fateor, Lucretia nobis:
at tu, pro
facinus, Bassa, fututor eras.
Inter se geminos
audes committere cunnos
mentiturque
uirum prodigiosa Venus.
Commenta es dignum Thebano aenigmate
monstrum,
hic ubi uir non est, ut sit adulterium.
(Marziale, Epigr. I, 90) |
|
|
|